# Liber de libris propriis 34

Girolamo Cardano, Liber de libris propriis, 34. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/34

est difficillimas medicinae quaestiones sim plici oratione edocere. Ordinem quoque & facillitatem secuti sumus, vt si ad subiectam materiam respicias, adeò necessaria sit, vt sine horum cogitione medicus esse non possit: sin ad facilitatem, quemlibet possit inuitare ad legendum: si ad ordinem, & facile inuenire possis, & inuenta memoriae commendare. Summum enim studium nobis fuit, vt lectores ac studiosos iuuaremus, postquàm tot sunt quae hominet ab optimo opere auertunt. Pleraque autem ex his, quę ibi traduntur, apud Galenum vix possunt, inueniri, imò apud illum dubia atque obscura sunt, si modo sint.

---

Girolamo Cardano, Liber de libris propriis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_libris_propriis.
