Latin
35
Girolamo Cardano, Liber de libris propriis 35
Unproofread scanNot analysed yet
Seu quod praetermisserit, seu quòd libri, in quibus haec traduntur, interciderint. Alter liber de medicamentis simplicibus, cuius initium est, Faba inuersa herba est. III 13 Sub iisdem quoque temporibus libros o cto conscripsi de Indico seu Gallico morbo, Primus liber continet causas &origine huius morbi: Secundus, signa: Tertius, gene talem methodum curandi, vtpore medior mentis, victus ratione, sanguinis missione; Quartus, curam per argentum viuum: Quintus, per lignum Indicum, corticemque ciui, aquam, vinum simplex, compositum: Sextus, de cyna radico: Septimus, de Sarza Par zilia. Octauus de exquisitissimo modo, curandi hunc morbum. Initium operie eit. Hunc morbum initium habuisse Magnis tudo foliorum ccxxiiij. Hi libri vng uenta &mellicamenta mirabilia continent ac tationem curandi sublimam &singularem. Nouus morbus, noua cur idi ratio, magnisica experimenta, methodusque medendi sin gularis. Habet enim hic morbus multa prae cipua, magnitudinem cum lentitudine, varietatem magnam, species multas Per eadem tempora, quòd somniis saepius admomius essem de impendentibus casibus, 25 scripsi decem libros somniorum. Primus generalem illorum rationem continet. Secundus agit de generalibus simulachris. Ter tius de nominis partibus, naturalibusque actionibus. Quartus de actionibus aliis.