# Liber de libris propriis 37

Girolamo Cardano, Liber de libris propriis, 37. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/37

has cum diligenter perscrutatus essem cum Ludouico Ferrario inuenta demonstratione alias innumeras etiam adinuenimus, vt ex his librum artis magnae conficerem. Con scripsi igitur operis perfecti primum librum, cuius initium est, Si ab antiquitate aut necessitate. Et est foliorum xl. Tertium foliorum Ixij cuius est initium, Cum in radicibus quan titatum, & Quartum foliorum xxx. initium, Denominatio, est numerus. Sextum quoque filiorum xcyj. initium cuius est, Numerorum alij dicuntur primi: Decimum, cuius initium est. Haec ars olim a Mahomete, foliorum lxxxiij. Primus enim est de integris. Se cundus de partibus. Tertius de lateribus quadratis cubisve. Quartus de incognitis. Quintus de proportionibus Sextus de numerorum proprietatibus. Septimus de mer catura. Octauus, ae redditibus. Nonus de ordinem. Decimus de his: quae sunt, & regulis magnis, atque ideo ars magna voca tur: atque hic solus ex omnibus editus est. Vndecimus docet planorum mensuras. Duodecimus solidorum. Tertius decimus quaestiones arithmeticas, vt Quartus decimus Geometricas. Hi libri complura continent singularia: primum quidem proprietates numerorum admirabiles, & maximè vsque ad septem continua proportione connexos.

---

Girolamo Cardano, Liber de libris propriis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_libris_propriis.
