# Liber de libris propriis 41

Girolamo Cardano, Liber de libris propriis, 41. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/41
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/41

Quod si Venetiis apud eosdem Scotos excuderetur, ne vmbram quidem superfuturam: vt mihi omnino labor & gloria, Typographo impensa peritura es iet. Statui igitur Mediolani librum imprimere oblata est occasio: nam Bernardus Ca luschus Bibliopola suis impensis id egit, suoque periculo, decemque coronatos mihi pro exemplari dedit. Tanti fiut nostra fortuna. nam mea impensa excudi non poterat: neque, vt dixi alibi, praeterquam in vrbe nostra: nec, si non impressus fuisset, nostra monumenta inuenissent typographum, continuo enim eo opere impresso coeperunt omnia commutari. Nam adieceram catalogum qualemcunque librorum nostrorum, quos vel scripseram vel coeperam scribere: & liper is distrahi coepit in Galliis atque Germaniis. Ita cum tunc esset Andreas Ossiander Nurimbergae vir eruditissimus latinae, grae cae, hebraicaeque linquae peritus, tum typoOTILL graphus Ioannes Petreius bonis literis si quis alius fauens, inito consilio totis viribus mecum agere coeperunt, vt aliquod opus excudendum illis traderem. Atque ita initium gloriae nostrae, si qua deinceps fuit, hinc ortum habuit.

---

Girolamo Cardano, Liber de libris propriis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_libris_propriis.
