# Liber de libris propriis 5

Girolamo Cardano, Liber de libris propriis, 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/5

Atque id primum certis mihi rationibus propositis, sine quibus, vt reor, penitus impossibile esse duco opus hoc faeliciter absoluere. Earum prima etat, vt omnem animi perturbationem scribendo à me semouerem: ne, si voluntati meae & praesenti etiam commodo forsan satisfacerem, succedentibus temporibus liber his vi tiis maculatus perueniret ad posteros, hominis irati speciem referens. Altera ratio fuit, vt vera constanter adiicerem, nihil metuens, qui tot iam maiora pericula euase rim. Simul vt quae omnino tuta non essent ita inuoluerem, vt ne quis dicta, quae dicta non essent, contendere posset. Praescinderem verò solum minima, & quae probari non possent. Ratus iuremeritò inter tot aemulos dubia pro falsis habenda esse. Quae verò mi nima sunt, cum ad posteros peruenerim, cu riositatem nimiam, & inopiam maiorum, & quam hi vocant pusillanimitatem, Graeei faelicius μικροψυχιαν, testantur. Itaque claris solum ac splendidis exemplis contentus ero, reliqua praetermittens, quae, & si nobiliora sint, quia tamen teste carent, ficta videri possent.

---

Girolamo Cardano, Liber de libris propriis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_libris_propriis.
