Latin
PROOEMIVM
Girolamo Cardano, Liber de libris propriis 53
Unproofread scanNot analysed yet
Neque haec prodenda erant si vel metuerem: vel publicam vtilitatem priuatae ac propriae non praeferrem, haud ignarus haec omnia contra sapientiae praecepta prodi. Neque tamen hoc mihi difficillimum, sed id longè magis in vrbe nostra sapientiae operam dare, &gloriam in arte quaerere. Sed de his hactenus. nam inferius multò dilucidius explicabuntur. Ex eadem farragine sumpta est materia libri, De animi immortalitate: cuius est initium, Saepe ac diu dubitatum est an animus hic noster. folia continet Ix. hunc ergo Gry phius anno M. D. XIV. vt alium loannes Petreius praecedenti anno, excussit. Docet hic liber animum nostrum esse immortalem: communique omnium sapientum consensu ex homine in hominem à supremo die transmigrare, multorum quoque mirabilium quae circa mortuorum imagines contingunt, tum aliorum causas reddit. Hic certè liber medius est inter obscurissimos &clarissimos: humiles &altissimos. Velut qui de ani ma simpliciter tractat humilium est nobilissimus, &qui de daemonibus nobilissimo rum humillimus. De animi quoque immor talitate, Plato scripsit, sed ita vt per ironiam scripsisse videatur, dum seriis fabulas miscet.