# Liber de libris propriis 57

Girolamo Cardano, Liber de libris propriis, PROOEMIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/57
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/57

Siquidem maturo iam annis consilio conscripti sunt: ac magis per otium: deinde quoniam vniuersam artem, licet generaliter tantum, amplectuntur: & diuini, vt ita dicam, Hippocratis sententiae inhaerent, & finem habent nobilissimum, quippe artem parandae aut seruandae sanitatis. Quatuor enim artes totas quatuor vo luminibus complexus sum: Arithmeticam in opere perfecto: sed & eam, vt dixi, penè etiam totam inueni: verum cùm non adeò nobiles haec ars professores habeat, non in tot manibus erit, tum vero etiam ob difficultatem. Astrologiam in commentariis iam supra Ptolomęum editis. sed & haec ob difficultatem licet nobiles, paucos tamen habent lectores, tum mag s quòd plures inuidos haec ars sortita sit. Musicam in quinque libris restitui ab extrema iniuria vetustatis ac desuetudinis, amissis etiam libris qui de ea tractabant ob temporum longitudinem, sed tamen his libris pauci operam dabunt, quòd qui exercitatione illius non delectantur nec intelligent, nec curabunt artis principia & rationes: qui verò ipsam exercent artem, ab eruditione ac mathematicarum scientia plurimum absunt. At commentaria haec in Aphorismos & in vniuersam Hippocr.

---

Girolamo Cardano, Liber de libris propriis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_libris_propriis.
