Latin
PROOEMIVM
Girolamo Cardano, Liber de libris propriis 58
Unproofread scanNot analysed yet
doctrinam, praeter id quod totam artem amplectuntur, historia delectant, &vti litatem secum coniunctam habent, scribunturque eruditis, nobilibus diuitibus: ipsa ars in veneratione: ipsa autoris fama inclyta, cuius nomen colitur apud omnes, ad quos memoria eius peruenit. Ipsa tamen opera, quae dixi, quatuor praestantissima sunt meo iudicio omnium, quę à me conscripta sunt, tametsi non ignorem multos alios libros è nostris maiori in precio apud multitudinem habendos: velut libri de Subtilitate, de Varie tate rerum, de Arcanis aeternitatis, &de Fa to. Sed, ni me fallit opinio, quatuor illa perpetua erunt cum humani generis aetate, hi autem à pluribus legentur: quo fit vt haec com mentaria, cum in vtroque genere praestent, omnibus, quae scripsimus, sint pręferenda. Poterat &quatuor primis opus Metoposcopię adnumerari, quòd &in eo totam artem à me inuentam tradiderim: verùm humilioris cuiusdam argumenti, &in genere coniecturali versari videtur. Sed ad ordinem redeo. Succedenti anno scripsi in artem medicam foliis clxiij. quorum initium est, Iam diuRursus in sectionem primam Auicennę foliis cl.