# Liber de libris propriis 58

Girolamo Cardano, Liber de libris propriis, PROOEMIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/58
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/58

doctrinam, praeter id quod totam artem amplectuntur, historia delectant, & vti litatem secum coniunctam habent, scribunturque eruditis, nobilibus diuitibus: ipsa ars in veneratione: ipsa autoris fama inclyta, cuius nomen colitur apud omnes, ad quos memoria eius peruenit. Ipsa tamen opera, quae dixi, quatuor praestantissima sunt meo iudicio omnium, quę à me conscripta sunt, tametsi non ignorem multos alios libros è nostris maiori in precio apud multitudinem habendos: velut libri de Subtilitate, de Varie tate rerum, de Arcanis aeternitatis, & de Fa to. Sed, ni me fallit opinio, quatuor illa perpetua erunt cum humani generis aetate, hi autem à pluribus legentur: quo fit vt haec com mentaria, cum in vtroque genere praestent, omnibus, quae scripsimus, sint pręferenda. Poterat & quatuor primis opus Metoposcopię adnumerari, quòd & in eo totam artem à me inuentam tradiderim: verùm humilioris cuiusdam argumenti, & in genere coniecturali versari videtur. Sed ad ordinem redeo. Succedenti anno scripsi in artem medicam foliis clxiij. quorum initium est, Iam diuRursus in sectionem primam Auicennę foliis cl.

---

Girolamo Cardano, Liber de libris propriis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_libris_propriis.
