# Liber de libris propriis 59

Girolamo Cardano, Liber de libris propriis, PROOEMIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/59
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/59

initium, Huc vsque diuersis cum ambagibus. Interim verò conscripsi per ocium duos libros de Circulis, quorum initium est, Cum duo circuli se inuicem secant: folia xxiiij. continent. Propositum fuit in eis vt obliqua multa rectilineis aequalia, imo potius non aequalia esse demonstrarem. Nam hoc quasi exemplum est diuinarum contemplationum. Id verò in superficiebus, & aliquantò mira bilius in angulis. Neque enim Euclides, aut Archimedes, aut Apollonius, aut Heber, aut alius quispiam, quod sciam, de talibus scripserunt. Anno verò intermissionis libros de Iudi 38 ciis astrorum auxi, scripsique alios xiij libros Metoposcopiae, cuius operis initium est, Cor poris totius significationes ex totius etiam habitu dignoscuntur: magnitudo foliorum clxxx. In primo igitur libro agitur de physiognomia: in secundo, de significatis genera liter omnium linearum: in sequentibus septem libris, De significatione linearum iuxta planetarum loca, à Saturno incipiendo, & ad Lunam descendendo per ordinem: in decimo, de lineis plura loca possidentibus: in vndecimo, de linearum mixtione, tum de lineis genuum, brachij, vmbilici, pedum: in duodecimo, de lineis in fronte mulierum: in tertiodecimo de naeuis & signis aliis.

---

Girolamo Cardano, Liber de libris propriis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_libris_propriis.
