# Liber de libris propriis 6

Girolamo Cardano, Liber de libris propriis, 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/6

Hoc tamen solum me malè ha bet, quod cùm iam hoc primum anno hanc obseruationem inierim, maxima pars exemplorum perierit inter tot negotia atque curas, tum scribendi assiduum studium obliuioni tradita. Verùm et hanc quantulamcunque partem seruari omnino praestitit, quàm totam periisse. At cum mecum ipse re uoluerem, cui potissimum hoc opus dicaretur, neminem inueni ex amicis, quem tibi pi aeferrem. Nam Reges, aut alios incognitos quaerere, quibus libri dedicentur, hominis est aut plura de se pollicentis, aut plus iusto sperantis. Tu verò cùm nobilitati generis animi quoque splendorem adiunxeris, tum studium singulare, peritiamque maximam liberalium, vt vocant, artium, meritò de his iudicium facere potes. Ego verò nomen tuum ac gloriam, quantum mihi fas est, ad posteros traducam, vt quemadmodum fortitudine & prudentia praesenti saeculo notus es vsque ad Indos, ita humanitate & erga studiosos amore futuris saeculis per me quoque innotescas. Simul hoc commodum nactus, vt quoniam peracta sunt haec omnia in hac ciuitate, in qua non solum magistratu, sed propria potentia amicorumque multitudine nihil te latere potest, fidem historiae nostrae adiicias, ac velut testis omni fide dignus assistas.

---

Girolamo Cardano, Liber de libris propriis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_libris_propriis.
