# Liber de libris propriis 61

Girolamo Cardano, Liber de libris propriis, PROOEMIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/61
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/61

In primo libro agitur de generalibus artis regulis atque principiis: in secundo, de antiqua musica, vbi de rythmis, carminibus, choris, saltationibus: in tertio, de musica nostra: in quarto, de modo componendi cantilenas, & dicitur Contrapunctus: in quin to de structura & vsu instrumentorum. Satis est in his libris nouarum consonantiarum scientiam me tradidisse. Historiam quoque rituum, & rythmorum, antiquarumque modulationum, tum instrumentorum musicorum compositionem omnem: vocumque in eis quarundam nondum cognitarum inuentionem. Contigit autem per eadem tempora res mira admodum, & singularis exempli, cuius in Libris de Subtilitate memini, atque eo somnio xxi. libros eius argumenti scripsi, qui saepius aediti sunt. Est autem foliorum celxxx. Initium operis est, Propositum nostri negotij est de subtilitate tractare. Librorum series haec est. Tabu .vii. 2 Tabula librorum de Subtiag. 2 litate. Primus, de principiis naturalibus, materia, forma, vacuo, loco, corporum repugnantia, motu. Secundus, de elementis. Tertius, de caelo. Quartus, de luce & lumine. Quintus, de metallicis. Sextus, de metallis. Septimus, de lapidibus. Octauus, de plantis. Nonus, de animalibus quae putredine ge nerantur. Decimus, de animalibus quę ex semine pro ueniunt.

---

Girolamo Cardano, Liber de libris propriis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_libris_propriis.
