Latin
PROOEMIVM
Girolamo Cardano, Liber de libris propriis 64
Unproofread scanNot analysed yet
Tametsi enim libri de Subtilitate de abditis sint, ad illorum tamen causam experimento ac sensibili ratione ac quasi, vt ita dicam, per manus peruenire licet. Non ita in aliis quae in libris de Fato, &de Arcanis aeternitatis tractantur. Pręterea hi successiones rerum humanarum con tinent, à quibus libri de Subtilitate, vt de na turalibus tantum tractantes, abstinent. Qua de causa &de legibus, &de moribus quodammodo tractant, quodammodo non. Adieci autem demonstrationes nec ad singula ria, nisi exempli loco declaranda, perueni, quòd hoc in libris de Rerum varietate perficere destinassem, sed sine demonstratione. Itaque hi libri &quid tractent, licet pauca tantum de multis loco exempli adduxerim. &in quibus à caeteris philosophiae nostris libris differant, edocuimus, ne quis titulis tantùm librorum ex hoc opere inspectis, quaedam reperita existimet, quòd similes tractationes contineri videantur. Caeterum, vt ad ordinem redeam, sequen.