# Liber de libris propriis 65

Girolamo Cardano, Liber de libris propriis, PROOEMIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/65
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/65

42 ti anno Genuam inuisi, & ne nihil in via conscriberem, coepi quatuor libros De tuenda sanitate. In quorum primo agitur de his quae ad sanos pertinent vsque ad iuuentutem: In secundo, de senibus: In tertio, de morbosis corporibus: In quarto de his qui alicui muneri addicti sunt. magnitudo operis folia cexxiiij. initium, Asclepiadem si quem alium mortalem. Plura sunt in his libris quae Gal. aut non attigit, aut saltem ab eo edita non extant, velut ratio coctionis in ventriculo, quies senibus vtilissima, aquae caelestes quas vocant Elyxir, & aurum potabile. Regimen iter agentium, & eorum qui magnis incommodis subiacent, humidorum discri mina ex libris de Subtilitate sumpta, praeparationes, quoque ciborum, quas & si Galenus ILIC tradiderit, liber tamen eius non extat. Omi sit etiam Galenus dicere quid tempus in ali mentis faciat.

---

Girolamo Cardano, Liber de libris propriis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_libris_propriis.
