# Liber de libris propriis 68

Girolamo Cardano, Liber de libris propriis, PROOEMIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/68
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/68

Andreae, grauissima spirandi difficultate, quae illum fermè singulis decem diebus inuadebat: cunque omnia tentassent frustra medici, sui & affinis cuiusdam, vt audiui, consilio scripsit ad me, rogans vt ad illum curandum Lutetiam, aut saltem Lugdunum me conferrem, acciperem quan tum vellem pecuniarum. Non leuem mihi futuram gloriam, ipsum venturum Lutetiam aut, si oporteret etiam Lugdunum. Ego, qui aliâs Gallias inuisere vel nullo compendio destinaueram, occasionem arripui, confisusque foelicitati meae in arte, confero me Lugdunum, neminem inuenio: tandem post xlvj. dies, ni fallor, aduenit medicus suus Gulielmus Casanatus vir egregius, non iam Lutetiam, sed in Scotiam vsque deducturus: reluctor, tandem precibus victus, deducit in Scotiam. Sed dum itineri accingimur, atque in ipsa reluctatione plurimi neriere dies. Vitima, qua discessum parabamus, venit Ludimagister quidam ad me, consilium petit pro morbo graui: do, offert pecunias: renuo: dicit se posse puerum osten dere qui daemonas in vrceo videat. accedo: inuenio nugas esse.

---

Girolamo Cardano, Liber de libris propriis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_libris_propriis.
