# Liber de libris propriis 7

Girolamo Cardano, Liber de libris propriis, 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/7

Obtestor autem non solum te, sed alios quoscunque, qui nunc hac in vrbe authoritate pollent, vt videant si quid à me hic falsò ascriptum sit, aut auctum vel immutatum: quod si deprehenderint, omnem fidem libello abrogent, nihilque verum esse existiment. Neque sese à me deceptos homi nes postea querantur, sed à te potius, hisque qui plurimum possunt in hac ciuitate, quos, vt exactores veritatis, in iudicium postulo. Quòd si omnia haec, vt se habent, referuntur, admon itos lectores, imo rogatos velim, ne mihi vi tiovertant, quòd plura de me loquar, quòd meipsum laudare videar, quòd vitam moresque meos, tum libros tanquam aliquid egregij, scriptis mandem, aut quod in multiplici scientiarum genere scripserim, quodve numinis fauorem testatus sim. Nam quorundam importunitate atque maledictis coa ctus sum fieri praeco laudum mearum, narrareque publicè, quae supra fidem in arte gesserim. Non equidem gloriae studio, sed vt il lorum maledicta refellerem: Nec turpior mihi esse debet vera defensio, tametsi cum laudatione mei ipsius necessariò coniuncta sit, quàm calumniatoribus falsa accusatio. Verùm quibus graue videtur, quod cum librorum meorum Elencho aliqua de me glorio sius scripserim, hi nihil agut aliud quàm, quod fatentur se Hieronymum, Augustinum, Ci ceronem, Galenum, Erasmum nunquam le gisse, aut si legerint, omnino contempsisse. Namque hi omnes haec omnia scriptis suis mandarunt, quamquam quidam obscurius, quidam diffusius.

---

Girolamo Cardano, Liber de libris propriis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_libris_propriis.
