# Liber de libris propriis 76

Girolamo Cardano, Liber de libris propriis, PROOEMIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/76
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/76

95. Linguarum varietas. 95 Vrbes resque aliae insignes. 97 Thesauri. 98 Bibliothecae, & libri, ac vana vetustae magnificentiae exempla. 99 Resolutio a fine vnde vsus inuento. rum. 100 Causa scribendi hos libros. 48 Cum verò rediissem in patriam, libros de Subtilitate & de Rerum varietate Com mentariamque emendaui. Sequenti anno Fabularum duos libros succissimis horis conscripsi. Fabulę penè trecentae. magnitudo operis folia Ix. initium eius, Fabularum quidem originem. Puerulis hae scriptae sunt, & etiam viris, vt tamen opportune eis vti discant. Sub initio praesentis anni M. D.v. conscripsi librum de aquę vtilitatibus, quem iam scribere destinaueram. cuius initium est, Aquarum naturam ac genera: magnitudo foliorum xij. in quo doceo omnes morbos sola aqua, velut efficacissimo auxilio, sanare. Cum verò nuper aegrotarem, Dialogum scripsi, cuius titulus est, Ἀλάθεια, seu De dedicatione, foliorum xl. initium eius est, Cum te, o veritas. In quo doceo quàm ingrati sint potentes nunc erga eruditos: quodque idem sit esse foelicem, probum, & eruditum. Quęnam etiam sit ab obitu felicitas nostra, quae vita, ac conuersatio, multaque alia pręclara.

---

Girolamo Cardano, Liber de libris propriis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_libris_propriis.
