# Liber de libris propriis 79

Girolamo Cardano, Liber de libris propriis, PROOEMIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/79
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/79

annorum millia in Mercurij caelum essem ascensurus. Inde post totidem annos in Veneris, ac deinde Solis, donec ad paradisum, qui in mundi summo est, accederem. Haec ego cum voluptate audiebam. Vanum somnium existimare poteram, ni tot postmodum scripsissem quae planetarum significatis congruere videntur, vt omnia quae ad somnij interpre tationem pertinent, complexus videar. Nam paradisus libros de Arcanis aeternitatis significare potest. Multitudo stellarum quae in octauo orbe est, Libros de Rerum varietate, & Subtilitate: Solis orbis, medicae artis libros: ab Apolline enim ars ea originem sum psit. Arithmetica Mercurio Geometricaque, iocosaque Veneri, Moralia Ioui: Somniorum interpretatio Saturno & Lunae, velut & reliqua quae ad diuinationem pertinent. De ludis libri ad Martem. Sed iam tabulam librorum generalem subiiciamus. TABVLA GENERAlis omnium librorum.

---

Girolamo Cardano, Liber de libris propriis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_libris_propriis.
