Latin
89
Girolamo Cardano, Liber de libris propriis 89
Unproofread scanNot analysed yet
Sed iam ad alia transeamus, quilibet de hoc sibi, quod velit, statuat. ego, quid credam, habeo. tum praesertim cum non monitus sim tantum, sed multa etiam edoctus fuerim per somnum, de quibus necdum cogitaueram. Sed &si numen omne abesset, quod tamen non tam absque ingratitudinis vitio admittere possum, quàm absque iactantiae suspicione negare, cum quilibet nouerit, qui ea quae de Arcanis aeternitatis legerit atque in eis fuerit exercitatus, esse verissima, nihilominus vel sponte hoc vitae genus eligendo praestantissimum elegisse videor. Vt enim de Anaxagora ad Eudemum scripsit Aristoteles, interrogatus ille quinam foelix esset? Respondit nullum eorum quos existimas, sed qui à foelicitate alienissimus tibi vi deatur. animaduerterat enim neminem nisi magnum, aut pulchrum, aut diuitem, foelicis appellatione dignum illi censeri, cum contrà sibi foelices beatique haberentur, qui iustis honestisque actionibus tranquillè incunberent, diuinaque aliqua contemplatione participarent. Neque id congruere mihi quod ex Aristotele vulgatum est, existimauerim: scilicet quòd pauperes diuitias, diuites sapientiam quaerant.