# Liber de libris propriis 90

Girolamo Cardano, Liber de libris propriis, 90. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/90
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/90

Etenim quamuis de numine, somniis, atque impulsu excusari possem, ostensurum tamen spero, etiam si proponatur bonorum finis ipsa voluptas iuxta Epicurum, optimum vitae genus me mihi elegisse. Atque id tam apertè facere pos se confido, vt nemo adeò sit huic causae infensus, quem non in meam sententiam traham. Id verò commodius facturus sum si vtilitates scribentium aliquod dignum nonnunquam inuentum mortalibus edocuero. Itaque primum ab exemplis clarissimorum virorum iudicium sumendum reor, qui cum tot laboribus ac difficultatibus huic muneri addicti sunt. Quis enim Platone sapientior? Aristotele prudentior? Theophrasto doctior: Hippocrate grauior? Galeno acutior? Cicerone facundior? Caesare Dictatore potentior? Hieronymo sanctior? Antisthene pauperior? Zenone melior? Cleanthe aerumnosior: Plinio impeditior? Sylla deterior aut imperitior? & tamen omnes conati sunt imaginem suae mentis posteris scriben do relinquere. Quinimo alij sumptibus suis & industria aliena nomen apud posteros quaesiuerunt. Velut Iustinianus Imperator, Alphonsus Castellae, vt vocant, Rex, & Constantinus Caesar, ille leges, hic agriculturae praecepta, horum medius tabulas astro nomicas reliquit. Ingenui magis hominis fuerat rem vt gesta est, fateri.

---

Girolamo Cardano, Liber de libris propriis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_libris_propriis.
