# Liber de libris propriis 91

Girolamo Cardano, Liber de libris propriis, 91. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/91
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/91

Memorabile quoque factum Sostrati Gnidi fuit, qui cum turrim in Pharo regis nomine exaedificasset, exterius quidem obducta calce nomen regis inscripsit: marmori autem, Sostratus Dexiphanes Gnidius diis nauigantibus salu tiferis. Quod etiam Mausoli architecti fecisse ferunt. An ergo omnes hi desipuere, qui non so lum sapientissimi, sed etiam foelicissimi fue runt? at dices, diuites hi erant & potentes. nequaquam. Nam Zeno pauper, Antistheni nihil fuit, Cleanthes verò noctu aquae hauriendae operam dabat pro hortis irrigandis, assiduè verò studiis incumbebat, scribebantque de die adeò, vt Ix. libros reliquisse feratur. Zenonis verò libri sunt innumerabiles. Sed iam ad rationem accedamus. primum quidem nihil esse delectabilius ipsa sapientia haud dubium, esse debet. Vt tamen euidentius hoc sit, scire oportet omnem iucunditatem esse in voluptate, omnem tristitiam in dolore. Animalia igitur, quòd sensu praedita sint, delectationem habent: plantae autem non habent: aut si habent, exiguam ac quasi insensibilem. Sed cum ani malia rationis expertia non cognoscant se affici voluptate, licet afficiantur, eorum longè minor est delectatio: hominibus autem maior, quoniam magis cognoscunt. Quia verò se cognoscere percipiunt, maxima. adeò vt harum foelicitatum interuallum pluries belluinam foelicitatem contineat. Maximum igitur delectationis fundamentum est cognoscere propriam foelicitatem.

---

Girolamo Cardano, Liber de libris propriis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_libris_propriis.
