Latin
92
Girolamo Cardano, Liber de libris propriis 92
Unproofread scanNot analysed yet
Qui ergo adeò amentes sunt, vt non cognoscant infoelicitatem, nec valdè foelices, aut infoelices esse possunt. Non est tamen foelicitas hu mana absoluta quòd sit cum metu doloris, quòd non sit diuturna, quòd eodem momento non intelligamus &cognoscamus nos intelligere, sed paulo antè vel post, quòd discrimen temporis, quamquam exiguum sit admodum, vetat tamen nos omnino esse foe lices, adeò vt conueniant haec duo tempora in vnum. Ob id igitur homines perfecta foelicitate non fruuntur, nec cognitio etiam humana est de omnibus, neque omni modo, nec perfecta. Vitimò non efficit ipsas res. intelligentiae autem absque metu malorum, &semper, cognoscunt, &dum cognoscunt se cognoscere, simul atque eodem actu intelligunt: hisque tribus modis ab omnibus differunt. inter se autem quoniam plura aut pauciora perfectius aut minus absolutè cognoscunt, non tamen faciendo cognoscunt. Hoc enim Dei proprium est. sunt &alia forsan discrimina quae intellectus meus non assequitur. Est &aliud maximum indicium quòd humana foelicitas in operatione consistat, quae fit secundum cognitionem.