# Liber de libris propriis 94

Girolamo Cardano, Liber de libris propriis, 94. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/94
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/94

Gallis moralia placuere, quae forsan vsui multis fuerunt. Si epistolas omnes clarorum virorum, qui vt ederem nostros labores, sua debant, in vnum congessissem, integra arca contineri non possent. Sed pertaesus multitudinis maximam partem earum ignibus tradidi. Verùm ad institutum redeo Maxima voluptas est hominibus, cum seipsos velut in speculo contemplantur. Nam speculum cum corporis tantùm effigiem referat, magna tamen voluptate nos afficit, tametsi corpus pars nulla sit nostri, sed tanquam ve hiculum solum. Etenim homo totus verè anima est scripta. igitur nostra cum legimus nos ipsos intuemur velut in speculo ipsoAdde quod effigies corporis ipso absente decedit, imago autem animae manet in libris, etiam si homo ipse non adsit, quare for san melius libros picturis & statuis compa raueris: quae tamen praeter id quòd, vt dixi, non nos sed nostrum operculum repraesentant, nullus etiam Zeusis, aut Apelles, vel Polycletus tam ad viuum referet imaginem nostri corporis, vt scripta animae.

---

Girolamo Cardano, Liber de libris propriis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_libris_propriis.
