# Liber de libris propriis 95

Girolamo Cardano, Liber de libris propriis, 95. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/95
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/95

Distant pręterea scripta à picturis & statuis, quod in omnium conspectu sint: & vt immortale à mortali. nam scripta renouantur augentque autoritatem, translata imagines amittunt. Atque id etiam scitu dignum, speculum hoc mentis cum contemplamur, tam nos, quàm speculum, meliores reddit: corporeum autem speculum & imago non ita. Quamobrem Ouidium non aliud occultasse sub tam pulchra fabella Narcisi se ipsum in fon te intuentis reor, quàm vt depingeret sapien tem scripta sua per legentem. nic enim verè il le puer formosissimus est animus noster sui imagine captus. sic enim inquit, Cunctaque miratur quibus est mirabilis ipse. Se cupit imprudens: & qui probat ipse probatur. Dumque petit, petitur: pariterque accendit, & ardet. Quam putas esse voluptatem eruditi cuius scripta iam leguntur, & placent: cum co gitat quod in Regum ac principum cubicula penetrat, in manibus sapientum ac poten tiorum versatur, diligitur à formosis.

---

Girolamo Cardano, Liber de libris propriis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_libris_propriis.
