# Liber de libris propriis 97

Girolamo Cardano, Liber de libris propriis, 97. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/97
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/97

Verum voluptas haec ad posteros transfertur: sed forsan filiis etiam pa rum proderunt, cùm tot insidiae ob eas illis immineant, hinc affines ex haereditate aucupium faciunt: dispensatores ac domestici subfurantur, tot lenones, sycophantae, inde magistratus, & causidici, atque aulici, & quandoque principes. Ipsi filij opibus inertes facti, nec se tueri, quin spolientur, possunt: nec spoliati, quid agant, habent ocio assueti. Deinde, vt de me loquar, si opes parandae erant, medica arte non aliter parare potuissem. at ea, si qua alia (gloria, quae illam comitatur, excepta) tota seruilis est, plenaque laboribus, incommodis, solicitudinibusque immensis, ac anxietatibus, &, vt verè fatear, in genuo viro indigna, vt non mirer olim seruorum fuisse hoc exercitium. illud potius malè habet quòd nimis etiam me illi dederim. nanque ad hanc vsque diem supra decem millia egrorum curaui. Neque enim haec vitae meae ratio lucro obfuit. quippe quod solicitudini detraxi, autoritati adieci.

---

Girolamo Cardano, Liber de libris propriis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_libris_propriis.
