# Liber de libris propriis 98

Girolamo Cardano, Liber de libris propriis, 98. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/98
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/liber-de-libris-propriis/98

Atque vtinam opibus comparandis non plus obfuisset prodigalitas ipsa, atque incuria iam partorum, quàm studia literarum & conscribendorum librorum voluntas. Si enim quantum auri ex arte accepi, referre vellem, vereor ne maior laude sit turpitudo, quòd tantum profuderim. Neque tamen adeo me piget huius profusionis & incuriae contemptusque pecuniarum, cum recor dor Bionem Boristhenitem adolescentem haeredem factum ab hero opulentae haereditatis tabulas testamenti lacerasse. Cratem verò Thebanum supra cc. talenta patrimonij diuisisse ciuibus, quod exemplum secutus est, vt ferunt, Apollonius Thyaneus & Peregrinus philosophus. Sed dices, hi, philo sophi fuerunt, nos de ciuili homine sermonem habemus, constat enim Socratem, & plerosque alios, maximè qui ex eius schola fuerunt, contemptisse diuitias. Sed quid dices de Aristotele, qui ob veritatis studium in Euboeam concessit exul, & magna bonorum parte mulctatus? Quid de Philoxeno poëta, qui cum nec philosophus esset, nec satis bonis moribus institutus, vt qui gruis collum optaret, quique obscoene nimis vixit.

---

Girolamo Cardano, Liber de libris propriis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_libris_propriis.
