# Metoposcopia 11

Girolamo Cardano, Metoposcopia, REGVLAE GENERALES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/metoposcopia/11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/metoposcopia/11

REGVLAE GENERALES. CAPVT PRIMVM. 1. Ineae Frontis, vel in genere spectantur; vel in specie. Per Lineas non modò hîc intelliguntur Incisurae in longum porrectae: sed etiam omnis generis Note, & varij Characteres, sicut sunt Cruces, Circelli, Monticuli, Claustra maculata, Stellulae, Quadrata, Triangula, Leneae Capillares, & id genus alia. 2. Caue ne Rugae imponant tibi, & Linearum subeant iudicium. 3. Frontes quaedam faciliùs numerant Lineas suas; quaedam sterilissimè, id est, non comprehenditur earum certus numerus in nonnullis hominibus: Alij enim plures, alij pauciores habent: vtplurimùm tamen pauciores tribus inueniri rarò contingit. Linearum paucitatem obseruaui in foemellis nondum defloratis; quae quidem, praeter raritatem, adeò tenellulas saepè signaturas velant Fronte, vt facillimè oculorum fugiant obtutum. 4. Linearum in genere spectamus quantitates, qualitates, & opposita ad quantitatem continuam. Linearum aliae sunt Magnae, quae magnos & notabiles; Aliae Paruae, quae parvos, & obscuros denotant euentus. & Intercisae, aduersitatis, & frauLineae Continuatae, fortunatae sunt: Diuulsae, dium notae. 5. Ex Quantitate Continuâ, Lineae Continuatae, praeter calidam complexionem, etiam in negotijs prosperitatem, & vehementiam indicant: sicut Breuiores, frigiditatem portendunt, tam in corpore, quàm negotiis. Lineae Latae, caliditatem cum humiditate mixtam, hominesque laetos, nec saeuienti fortunae subiectos arguunt, eosque haud inepto ingenio esse. Subtiles Lineae, frigiditatem cum humiditate denotant, necnon venustos, lasciuos, inertes, molles, & foemineos. 6. Ex Quantitate Discretâ, Linearum aliae sunt Multae, quae infoeliciter negotiosis, variâque curarum mole pressis tribuuntur: Lineae Paucae, minorum negotiorum infoelicitatem indicant. 7. Ex Qualitate, Lineae distinguuntur in Perspicuas, siue Obscuras: Simplices, siue Rectas, & moderatè inflexas, & in Ramos expassas. 8. Lineae in Fronte Perspicuae, euidentiorem: Obscurae, & Debiliores, obscurum, & debiliorem Planetae, & Naturae effectum praesagiunt. 9. Lineae in Fronte, quò sunt Subtiliores, Rectiores, Lucidiores, non Diuulsae, non Intercisae, non Crassae, neque Profundiores: eò meliorem Planetae influentiam praesignificant. 10. Lineae Rectae, & Simplices, caloris genus simplex, & vniforme; proindeque in rebus agendis constantiam, & animi rectitudinem denotant. 11. Lineae Intortae, caloris, & animi intemperiem indicant. 12. Moderatè inflexae, affectum nonnunquàm elatum, sed mox sedatum testantur. Lineae in Ramos expassae, negotiorum distractionem, vagabundum, consiliique mutabilis indicant hominem. 14. Opposita ad Quantitatem Continuam, sunt Intersectiones, Circelli, Globuli, Verrucae, & similia. 15.

---

Girolamo Cardano, Metoposcopia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Metoposcopia.
