# Metoposcopia 14

Girolamo Cardano, Metoposcopia, APHORISMI, ET ARTIS FVNDAMENTA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/metoposcopia/14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/metoposcopia/14

Contingunt aliquando in Fronte Figurae, aut Signa quaedam notabilia, vt Cruces, Circuli, Stellae, Porri, Naeui, Maculae, varij Characteres, & similia, diligenter notanda: sunt enim quasi Diuinae literae significatum magnum habentes, quibus descripta est hominum vita. Signa (generaliter loquendo) rara, & rarissimè apparentia, rarum euentum notant; sicut & conspicua, & frequenter contingentia, etiam frequentiores effectus denotant. Horum Signorum, quaedam ex proprietate; alia ex proprio situ mala sunt. Ex propria naturâ mala, semper malum nunciant, vt sunt; Characteres Saturni, Litera X, Craticulae, & Signum omne irregulare malè formatum, & confusum; scilicet Circuli diuisi, Signa rupta, non continua, & impedita; quae omnia nunquam bonum, sed semper malum praenunciant: talia sunt sequentia; anas, in A, paucis a Characteres autem illi sunt boni, qui certam tenent aequalitatem, sicut sunt Circuli, Stellae, Cruces, Lineae, Parallelae, Triangula, Quadrangula, Cubi, & alij eiusmodi; c.v.iiii.vvETII.i.i. E ae XULU Ulas ARI *, alia

---

Girolamo Cardano, Metoposcopia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Metoposcopia.
