Latin
H. CARDANI
Girolamo Cardano, Metoposcopia 15-2
Unproofread scanNot analysed yet
H. CARDANI METOPOSCOPIAE LIBER SECVNDVS. H. CARDANI METOPOSCOPIAE Lineae frontis in longitudine sumptae non sunt semper rectae vt in prima figurâ; nec etiam esse possunt, nec sunt saepissimè in maiori, &minori numero, &in diuersis modis figuratae, vt videre est in aliis sequentibus figuris: Lineae omnimodè rectae bonam indicant iustitiam, &simplicitatem animi denotant, atque etiam hominem benè constitutum; &cùm duae, vel tres ad minimum reperiuntur, vt in praesentibus figuris, 2. scilicet, 3. 4. &5. In 2. enim vides h, *,&σ. In 3. T, &71. In 4. B, &91. In h, &T. &sic de aliis. Sed in istis omnibus operam dandum est, vt cuiuslibet Planetae datum locum inueniamus, siue in illo lineae, aut characteres notentur, siue non; in quo difficultatem experiuntur qui in illis non sunt benè versati; sed paulatim illa certitudo praeceptorum vsu acquiritur, cuius explicationi docilis animus, labor, patientia, &sciendi cupiditas, sicut in caeteris artibus, &scientiis, requiritur.