# Metoposcopia 15-2

Girolamo Cardano, Metoposcopia, H. CARDANI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/metoposcopia/15-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/metoposcopia/15-2

H. CARDANI METOPOSCOPIAE LIBER SECVNDVS. H. CARDANI METOPOSCOPIAE Lineae frontis in longitudine sumptae non sunt semper rectae vt in prima figurâ; nec etiam esse possunt, nec sunt saepissimè in maiori, & minori numero, & in diuersis modis figuratae, vt videre est in aliis sequentibus figuris: Lineae omnimodè rectae bonam indicant iustitiam, & simplicitatem animi denotant, atque etiam hominem benè constitutum; & cùm duae, vel tres ad minimum reperiuntur, vt in praesentibus figuris, 2. scilicet, 3. 4. & 5. In 2. enim vides h, *, & σ. In 3. T, & 71. In 4. B, & 91. In h, & T. & sic de aliis. Sed in istis omnibus operam dandum est, vt cuiuslibet Planetae datum locum inueniamus, siue in illo lineae, aut characteres notentur, siue non; in quo difficultatem experiuntur qui in illis non sunt benè versati; sed paulatim illa certitudo praeceptorum vsu acquiritur, cuius explicationi docilis animus, labor, patientia, & sciendi cupiditas, sicut in caeteris artibus, & scientiis, requiritur.

---

Girolamo Cardano, Metoposcopia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Metoposcopia.
