# Metoposcopia 231

Girolamo Cardano, Metoposcopia, H. CARDANI METOPOSCOPIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/metoposcopia/231
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/metoposcopia/231

TETITTTITTITTFTTITTTFTTVNTENTENTI MELAMPODIS SCRIPTORIS SACRI, Diuinatio ex Naeuis Corporis, ad Regem Ptolemaeum. viri, is multorum bonorum erit dominus. XI sit ( Naeuus) in Fronti illa regnabit, aut erit maxima. At si in mulieris Fronte vxorem bonam, & formosam adipiscetur. Si extra Supercilia viri Mulieris, & eius color sit flauus, reperiet maritum diSed si extra Supercilia uitem, & formosum. Si autem in viri Supercitus, non debet matrimonium contrahere: quia quinque vxorum maritus fieret. Idem etiam in muliere continget. Si sit in Naso viri, & eius color flauus sit, insariabilis erit in coitu; quinetiam naeuum habet in Occulto. Si sit in Naso, aut in Oculo mulieris, idem ei continget ac viro; quinetiam ipsa in Occulto naeuum habet. Si ad latus Nasi maris, peregrinabitur de regione in regionem. In foeminâ vero, pedibus debilis fiet; quinetiam in Abdito naeuum habet. Si in Genâ viri, diues euadet. Infoeminâ verò, si in parte inferiori Maxillae, perturbata erit; imò etiam in Hypogastrio habet naeuum. Si in Linguâ viri, nanciscetur vxorem opulentam, & pulchram. Si in Labiis viri naeuus sit, maximus erit heluo. Perinde & in mulieribus. Si in Mento vir naeuum habet, diues erit auri, atque argenti. Idem etiam in muliere; quinetiam naeuum) versùs Lienem habet. Si in Auribus vir (naeuum) habet, opulentus erit & bonae famae. Idem & in muliere; quin etiam naeuum in Femine habet. Si in Collos naeuum) vir habeat, erit admodùm diues. Similiter & foemina. Si ponè Ceruicem vir (naeuum) habet, decollabitur. Si in Lumbis, mendicus erit, & infortunatus baiulus suae progeniei. Mulier similiter. ,& afflictus. Si in Humeris, captiuus erit Si in Axillâ, reperiet diuitem, atque formosam coniugem. Ita & mulier. Si in Manibus, multorum liberorum parens erit. Sic etiam mulier. Si in Pectore, pauper erit. Etiam & mulier. F f ij

---

Girolamo Cardano, Metoposcopia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Metoposcopia.
