# Metoposcopia 5

Girolamo Cardano, Metoposcopia, 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/metoposcopia/5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/metoposcopia/5

Id vnum insigniter hactenus debito splendori Cardani obfuit, quòd dolo, vel inuidiâ, vitio certè eorum, qui ea possident, tot thesauris careat Resp. literaria, quot sunt Libri Cardani, qui inediti, nullo publico vsu, cum blattis, & rineis rixantur. Nam & Libri de Arcanis Aeternitatis, at quales! Libri Secretorum, De Origine Ventorum, Libri Paralipomenon, Tractatus de optimo vitae genere, inter plures alios, siue negligentiâ possessorum, siue malitiâ (digni sanè homines, quorum memoria aeternis tenebris sepeliatur; quia ipsi lucem inuident alienae) oculos nostros adhuc fugiunt. En vindicatur tandem ab hoc fato, & ex ijs, inquibus dudum delituit tenebris, datur in lucem Meroposcopia, diu desideratum à multis opus, à diu multis ignoratum. Priusquàm autem ad id legendum aggrediaris, Lector, de Arte ipsâ in quâ tractandâ liber totus est, pauca te admonere, operae pretium erit. Eam Metoposcopiam Graeci vocant, illustri argumento, ijsdem etiam deberi originem à quibus accepimus nomen. Et sanè scriptis suis Aristoteles, Polemon, Adamantius, Melampus, eius Artis se nequaquam fuisse rudes, abundè fidem fecerunt. Praedicit autem ea, ex Fronte, eius Longitudine, Latitudine, Lineis in quas illa diuiditur; Naeuis denique, ea saepe quae non admirationem solùm multis excusserint, sed in Magiae suspicionem interdum authores suos adduxerint; vel vnum id quod Suetonius in Tito recensuit, & laudauit in Praefatione Cardanus noster, quàm non sit ita vana fides quae Arti huic adhibetur, docet. Et adeò nec vanam, nec vitiosam Artem crediderunt nostri aeui Viri Eruditi, vt deinceps, quanquàm disparibus vestigijs, secuti sint Cardanum, Rodolphus Goclenius, Christianus Moldenarius, Thaddaeus Haggeccius, Samuel Fuchsius, Cyrus Spontonus, Ludouicus Septalius, Alij; Qui singuli famam publicam edendo Metoposcopicos Libros tentarunt: sed quantùm à Cardano distent tamen, is facilè aestimauerit, qui nouerit quantùm temporis in Diuinatorias Artes collocaret ipse, & quàm esset genio ad illas restituendas quasi nato; Vnde lacobus Augustus Thuanus ad septuagesimum sextum annum, de illo, visum eum plerumque certiora promere, quàm ex Arte possint. Sed quid de Libris hisce Cardanus ipse memorię prodiderit, iuuat inted telligere. Christophorus, Vicecomes, primus quędam circa Artem eam notauerat, eaque quasi post tot saecula reuocauerat in vsum hominum. Ita ipse Cardanus pagina 27. de Libris proprijs editionis Basiliensis Anni MDXXCV. Non tamen nisi post fata illius ad Cardani manus videntur peruenisse quae ille obseruauerat. Hieronymum enim Vicecomitem vocat à quo accepit, non Christophorum, Capite Quadragesimo quinto de Vitâ propriâ, qui potuit esse Christophori haeres.

---

Girolamo Cardano, Metoposcopia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Metoposcopia.
