Latin
6
Girolamo Cardano, Metoposcopia 6
Unproofread scanNot analysed yet
Inde confestim animum induxit Cardanus Meroposcopiam literis mandare, &tredecim Libris complecti, vtpote quam Astrologiâ potiorem etiam duceret, vt scripto de Libris proprijs disertè profitetur. Satis diu tamen in illis adornandis fuit; ita vt cùm iam instituti sui certiores fecerit Eruditos primâ Editione Libri sui de Libris propriis: vltimâ tamen fateatur ipse paginâ Septuagesimâ, imperfecta eltare Floridorum, Metoposcopiaeque opera, quorum etsi farrago adsit, postulant tamen, inquit, à me perfici: Sed tandem nihilominus vltimam manum adhibuisse, ex Capite Quadragesimo quinto Libri de Vitâ propriâ, non levia sunt indicia: Vnde nemo mirabitur, si initio Libri huius non legerit, Corporis totius significationes, ex totius etiam habitu dignoscuntur; quale eius initium esse paginâ vigesimâ septimâ de Libris proprijs ipse Cardanus notat. Sunt enim haec imperfecti, ac inemendati (tum enim adhuc talis erat) Libri verba, quae melioribus mutare, cùm eum sub incudem vocaret Cardano placuit. Quanti alioquin Cardanus aestimet hoc opus, ipse nos satis docuerit paginâ Vigesimâ septimâ de Libris propriis, &Capite quadragesimo quinto de Vitâ propriâ; vbi illud inter nouemdecim illa, non postremo loco reponit, quae sola superesse desiderat. Caeterùm eò acceptior debet esse Viris Eruditis huius Libri Editio, quò magis de eâ actum esse videbatur. Quid enim diligentiùs Gabriele Naudaeo in anquirendis MSS. Libris, praecipuè Cardani, quem Apollinis loco Summus Vir, si quando haereret, habebat? Et hic tamen, nec in in Galliâ nostrâ, nec in Italiae, aut Germaniae Bibliothecis, quas penè omnes perlustrarat, vllum eius viderat exemplar. Nam quod Patauij oculis contrectarat, quiduis potius erat, quàm Cardani Liber: Cuius rei ipse nobis fidem fecit doctâ Prefatione in Librum de Vitâ Cardani. De Melampode pauca monebimus: Antiquum Authorem esse satis apparet, quòd Ptolemaeo Regi inscribat, quę de Naeuis literis mandabat; quorum Regum vltimum Iulij Caesaris aetas vidit. Is Graecè