# Opera omnia. Vol. 1 10.6-8

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1, 10.6 to 10.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/10.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/10.6

Porrò de profitendi munere extemporaneo Diui enim aliquod melius habent scilicet intuitum, animalium caeterorum nullum. De non solùm semper praestiti, sed alios etiam doHarpocratica cum aliud genus sit, sermo non cui: Et cùm tantus in his videri potuerim est: igitur res prudentiae ita se habuit. Specie neque in sermone gratia, nec in perorande autem aliis aliud visum est, omnia ab ingefacultas, vt quicquid additum ex vna parte putes, tantumdem ex altera ademptum videas. nio suo metientibus: verè humanae illius mansuetudinis atque sagacitatis parum habere, Namque in disputando adeò acris fui, vt omnes mirarentur exemplum, deuitarent experihabuisseque me intelligo; quod parum etiam, mentum: itaque vacuus ab hoc onere diu vixi, proposita à nobis supra, vitiarunt, sed non magis, quàm cum duos vidissent praeter spem casus: vnum Papiae, inseruerat se Branda Porrus praeceptor olim meus in PhiIoso losophia, disputationi ordinariae, quàm cum Camutio habebam in Philosophia: namque vt dixi saepius ad eam me trahebant, existimantes in Medicina nullam superesse gloriae spem, adducebatque Aristotelis authoritatem: tum ego, cùm referret verba, dixi, caue, quia deest (non) post album, & est contra te, exclamauit Branda, non profecto, ego meo more pituitam qua abundo exercens, lentè contra dicebam, donec ipse iratus mittit pro Codice, postulo ipsum, dari iubet: lego vt iacet, ille suspicatus me sublinire os, arripit librum è manibus, exclamans velle fallere auditores, incipitque legere, vt aduenit ad verbum illud, legit, siluit, obstupuerunt omnes: qui aderant coniectis in me oculis, mirabantur: Ac cidit autem per eos dies vt Branda Mediolanum iret, res scripta erat Senatui: interrogant an verum esset; vir sincerus & probus, certè respondit nimis verum est, credo quod ea die essem ebrius, Senatus conticuit labris distentis. Alterum Bononiae cum Fracantiano primo professore in praxi Medicae artis: cum venisset in contentionem de meatu fellis ad ventriculum, & recitasset Graecè coram tota Academia (dissectio enim Anatomica exercebatur) dixi deficit i. tum ille non profectò, cum ege quietius affirmarem, exclamant discipuli, mittatur pro Codice: mittit ille laetus, statim affertur legit, inuenit vt dixeram ad vnguem, siluit, obstupuit, admirabatur, sed magis etiam discipuli, qui eo me per vim traxerant, ex illa die, adeò congressum meum fugiebat, vt monuerit famulos, vt me venientem ostenderent, atque ita deuitabat ne in via occurreret.

---

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
