# Opera omnia. Vol. 1 101

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1, TABVLA LIBRORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/101
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/101

Cùm Nihilominus argumentum addam, vt ergo pergerem vltra, quasi euasurus etiam svisum tam ingentis periculi, ecce in vertice, dum propero, profundam vallem obscuramque voraginem, adeoque tetram conspexi vt sola illius memoria sic perturber (cùm tamen anni iam viginti septem praeterierint) v nunquam sine horrore eius simulachri recor dari possim. Itaque conuerso itinere, per mon etis verticem, qui planus erat, retrocedens, herbida ac squalida illa parte paululùm iam processeram: cùm offertur mihi casa rustica vnico tugurio, atque eo ex palea sordida con secto, quales apud nos solent esse agricolatum pauperum: simulque puer pallidulus, annum agens circiter xiv. cinerei coloris sago indutus: quem ego manu apprehendens, simul & ingressus tugurioli & somnij finem feci. Intellexi ex hoc somnio, me ad immortalitatis curam erigi. Iam verò sic animus euilluerat, spesque ipsa defecerat, vt diu quid somnium significaret, interpretari neglexerim. Credidi tamen in spem praeter spem, vt sacra Scriptura dicit: & qualicunque modo conscribere libros aggressus sum, spe eadem edendi, cum nulla affulgeret. Hoc tamen somnium velut initium nostrae gloriae, si qua omnino est, eritve, in ectypis ex aduerso imaginis meae depinxi. Interpretor autem ipsum sic: (nam à numine eo, à quo seruatum me saepiùs manifestè vidi immissum existimo:) omnes mortales naturae impulsu ad mortem properant, interitumque non solùm praesentis vitae, sed & famae. Consuluit genius, vt ad virtutis montem ascenderem: i erat vitibus: id est, vite plenus, absque fru ctu tamen, & absque voluptate: quia frondes aridae erant. Ascendi laboriosè: idque, ob paupertatem reliquaque impedimenta futu rum demonstrauit. Vitis tamen denuò frondescit, & fructum parit: subsequentium seculorum gloriam aeternamque vicissitudinem ostendens. Vorago illa, impedimentum no vltra humanas metas transirem cum tante impetu ad inaccessa ferrer: vel illum tam gra uem filij casum, quo nupsit & periit. Redi tus per ericas, vitam agrestem infructife ram, sed minus laboriosam decernebat. Puer ille, Hercules Vicecomes est, alumnus meus, qui statim à coniugio filij domum meam in gressus est: conueniunt enim aetas, tempu & forma ad vnguem: reliqua etiam quae in somno apparuerunt. Casa illa ac rusticum tuguriolum in solitudine, tranquillitatem animi: id enim declaratum est in quinto libro Theonosti. Atque hic finis Priami: nam caetera quae euenerunt, non priùs intellecta sunt, quàm postquam euenerunt. Quin etiam de morte ipsa quasi nolentes scripsimus in libris de Vtilitate capienda ex aduersis. Ergo si priu intellecta haec essent, non fuissent: non sunt, quia intellecta non sunt. Sed ad ordinem redeo. Cùm Geometriam, vt dixi, profiterer, libros quindecim in ea arte condidi, hoc titulo: Nouae Geometriae: eamque rationem ser uaui, vt consequentia singulas propositione: suo loco reposuerim atque demonstrauerim. Itaque primis quinque Euclidis, totidem nouae Geometriae libri respondent: sexto autem, duo è nostris, ob illius magnitudinem. SeptiTom. I. mo, Octauo & Nono, nullum comparauimus: quod eorum tractatio Arithmetica cùm sit, ad opus perfectum sit translata.

---

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
