# Opera omnia. Vol. 1 103.5-8

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1, 103.5 to 103.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/103.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/103.5

Initiu operis Somniorum interpretationem velut diuinitùs concessam: magnitudo, foliorum sexaginta. Vnde mirum est, tot & tanta tam paucis chartis potuisse comprehendi. Sec plus continetur, quàm in fronte repositum sit Tunc verò contigit, vt Brixensis nomine Ioannes Colla, vir procere staturae, macilentus pallidus, subniger, cauis oculis, mansuetis moribus, tardus in ambulando, rarus verbis. ingeniosus, ac in Mathematicis exercitatus Mediolanum veniret: retulitque, inuentas esse duas regulas Algebrae, vt vocant, cubi & numeri inuicem comparatorum. Sciscitatus sum à quo? A Scipione Ferreo Bono niensi, inquit. Quis habet? Nicolaus Tarta lea, dixit: & Antonius Maria Floridus. Sed Tartalea, cùm Mediolanum venisset, illas me docuit quamvis satis inuitus: has cùm diligenter perserutatus essem, cum Ludouico Ferrario, inuenta demonstratione alias innumeras etiam adinuenimus, vt ex his librum artis magnae conficerem. Conscripsi igitur operis perfecti primum librum, cuius ini tium est: Si ab antiquitate aut necessitate: & est foliorum xl. Tertium, foliorum Ixij, cuius est initium: Cùm in radicibus quantitatum & Quartum, foliorum XXX. initium, Deno minatio est numerus. Sextum quoque, foliorum xcvi. initium cuius est: Numerorum ali dicuntur primi. Decimum, cuius initium est, Haec ars olim à Mahomete, foliorum lxxxiij Primus enim est de integris: Secundus de par tibus: Tertius de lateribus quadratis, cubisve: Quartus de incognitis: Quintus de pro portionibus: Sextus de numerorum proprie, tatibus: Septimus de Mercatura: Octauus de redditibus: Nonus de his quae sunt extra or dinem: Decimus, de regulis magnis: atque ideo Ars magna vocatur, atque hic solus ex omnibus editus est. Vndecimus docet planorum mensuras: Duodecimus solidorum: Tertiuedecimus quaestiones Arithmeticas, vt Quartus decimus Geometricas. Hi libri complura continent singularia: primùm quidem proprietates numerorum admirabiles, & maximè vsque ad septem continua proportione connexos, laterum & solidorum, ac superficialium vires, operationes, regulas generale inueniendi numeros occultos ex notis, quas Algebrae vocant, breues, ac incognitos hucusque supputandi modos, multaque alia mira dictu. Si nos gloriaremur artem hanc à nobis inuentam (tametsi de ea Nicomachus, Ptolemaeus, Pacciolus, Boëthius, multa scripserint) fortasse non mentiremur.

---

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
