Latin
103.9 to 103.12
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 103.9-12
Unproofread scanNot analysed yet
Nam neque centesimam partem eorum quae à nobi inuenta sunt, tanti viri attigêre. Sed de hoc vt de aliis, iudicium, vt par est, posteris relinquamus. Nos tamen ob id perfectum opu appellauimus, quòd omnibus rationibus sit absolutum Tum verò Arithmantiam exaraui, perfe cique propemodum: &cùm perfecissem, deleui: licet enim ingeniosa esset, ac admodum delectabilis: quia tamen veritatis in se nihil continebat, &multorum malorum causa esse poterat, ideò protinùs vt perfeci, laceraui, discerpsique. Postmodum cùm artes &libros nihil proficere aduersus temporum &mortalium malignitatem viderem, sed potiùs intentum his abducere hominem à lucro, famaque: quasi dolorem leniturus, quòd cogerer propositum relinquere, libros tres de Consolatione conscripsi, quorum initium est: Vtinam ex tot tantisque veterum monumentis, quae barbarorum bellis interiêre: magnitudo, foliorum xxxvi. Primus, generalem rationem consolationis continet. Secundus, de mortis ac luctus consolatione: Tertius, de consolatione infortuniorum quae contingunt circa externa. Hos libros scio multos spernere: nam felices, his se non indigere putant: in felices, ad solatium miseriae non sufficere. Et tamen felicibus moderationem, dum inconstantiam humanae conditionis docent, praestant: infelices, si omnia rectè aestimare velimus; fortes red dere possunt. Nam nostra omnia momentanea sunt, &nihil aliud quàm flatus &ventosus tumor est ipsa felicitas humana. Nullum medicamentum omnes sanare potest: sun affectus animi, qui prorsus sunt insanabiles: non tamen artis opus sperni debet, aut Medicinae, aut Philosophiae. Arrianus &Plotinus adeò instant, vt parum talia referre putent: nos aliquid. sed multa falso aestimari docemus. Impressus est hic liber ab Octauiano Scoto primùm, deinde cum libris De Sapientia à loanne Petreio Norimbergae. Id quae ratione contigerit, nunc explicabo. Neque enim, vt dixi, Octauianus spontè libros meos, neque libenter imprimebat, iacturam veritus impensae: nam tametsi lucrum fecisset in librorum De malo medendi vsu impressione, id tamen in libris De consolatione postea compensauit, non solùm quòd titulus, &forsan etiam stylus non arrideret: sed quòd Typographus suus innumeros atque turpissimos errores imprimendo commisisset. Quam ob causam librum De Astrorum iudiciis, primum ego mea impensa Mediolani imprimi curaui, quòd esset exiguus valde, folia continens decem tantum.