Latin
CAPVT XIII
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 11
Unproofread scanNot analysed yet
Etsi veax, memor beneficiorum, amans Iustitiae, &meorum, contemptor pecuniae: Gloriae post obitum cultor, mediocria etiam nedum parua omnia spernere solitus: cùm tamen sciam quantum minima afferrent momenti ab initio, occasiones nullas contemnere soleo. Natura ad omne vitium, &malum pronus, praeter ambitionem agnosco imperitiam meam si quis alius. Caeterum Dei ob venerationem, &quod omnia haec vana quantum sint dignosco, occasiones oblatas vltionum etiam consulto negligo. Frigidi sum cordis timidus, &cerebri calidi, addictus cogitationi perpetuo: multa ac maxima, &etiam quae esse non possunt reuoluens: duobus etiam simul negotiis mentem adhibere possum: qui garrulitatem &immoderantiam in laudes meas obiiciunt, non de meis vitiis, sed alienis me accusant; repugno, non oppugno quemquam: Quid enim est vt laborem propter hoc cùm inanitatem huins vitae toties testatus sim? quae est excusatio, lans ab eis dicitur, tam magnum putant non esse scelestum. Assueui vultum in contrarium semper efformare; ideo simulare possum, dissimulare nescio: sed hoc facile, si ad habitum nihil sperandi conferatur, cui adipiscendo xv. perpetuis annis, maximo labore incubui, &obtinui. Itaque propter haec pannosus quandoque incedo, alias ornatus, tacitus, verbosus, laetus, tristis: omnia enim reduplicant his ex causis. In iuuenta parum, &raro caput curabam, ob auiditatem incumbendi potioribus: in eundo inaequalis, celeriter tarde: Domi cruribus ad talos vsque nudus: Parum pius, &lingua incontinens: maximè iratus, vt pudeat &taedeat mei. Et licet poenitentia ducerer, lui tamen graues, vt dixi, omnium poenas: vt vitae Sardanapaleae, quam anno quo praesui gymnasio Patauino egi, flagitia purgauerim: vt laus sit in probro &virtus in crimine sapienter, &patienter tulisse atque emendasse. Excuset dicentem me necessitas, nam si dona Dei praeterire voluero, ingratus ero si iacturam quam acceperim enarrare absque vitae genere, &tum magis: Tum verò maximè, quòd, vt dixi, nostra haec non tanti sunt aestimanda, quanti vulgus facit, inania, vacua, &statim velut vmbrae llae in occasu solis adeò grandes, sed nulli vsui, breui desiturae. Haec si quis non inuidiosè aestimare voluerit, &meditari quod modum non licet opponere: Quo animo, necessitate, occasione, quantum doloris ex his contraxerim. Quod alij nullo impedimento affecti, admittunt deteriora etiam multo his; non confitentes vel priuatim, nedum publicè non beneficia accepta commemorantes; imè nec eorum vix memores: forsan aequiores mihi in iudicio erunt. Sed pergamus: illud inter vitia mea singulare &magnum agnosco, &sequor, vt libentius nil dicam, quàm quod audientibus displiceat: atque in hoc sciens, ac volens perseuero: neque ignoro quantum duca: non ergo quidquam noui attuli, sed nuquantum mihi inimicorum, vel hoc solùm daui veritatem. conciliet: tantum potest natura longae consuetudini coniuncta! Hoc autem in meis benefactoribus deuito, atque potentibus: sufficeret non adulari, saltem non blandiri. Sed &