# Opera omnia. Vol. 1 112.1-5

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1, 112.1 to 112.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/112.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/112.1

& hos, & qui editi erant de Subtilitate libros emendaui: atque hos primò quidem dicatos Cardinali Tridentino, illos Don Ferrando Gonzaghae, denuò edidi: impressique sunt ambo Basileae. Tertiò quoque emendat prodiêre in lucem libri de Subtilitate: sed im pressi etiam fuerant Lutetiae, Lugduni, Norimbergae: & materna quoque lingua, seu patria Gallica, conuersi per Ricardum de Blanchis. Verùm libri de Varietate reru dum imprimuntur Basileae, quidam vlturus propriam quam acceperat iacturam, ipse iniuriam appellabat, verba quaedam addidit in capite de lamiis seu strigis, quae Phratrios Dominicanos lacessabant: cùm nihil minu mihi expediret, aut esset in animo: ita non sufficere videbantur atroci fortunae tela inuidia aduersum me comparata, ni etiam alieno crimine nocens fierem. Expostulaui statim? Typographo Henrico Petri, alioqui prob viro, qui (vt erat ingenuus) de illius adiectione quaestus est mecum: at qui rem peregerat, cum ad illum etiam scripsissem, tantum abfuit vt se excusaret, vt etiam me irriserit, dicens: Quid tua interest, quòd qua tuor verba adiecerim? an hoc tantum crimen est? quid facerem absens absenti? Impres sus est etiam cum hac labe Auenioni, sed existimo supposito nomine id factum esse, quòd Lugduni potius sit impressus. Caeterùm, cùm non ignorem maculatos fuisse codices B. Hieronymi, atque aliorum patrum nostro rum, ab his qui aliter sentiebant, errorem que suum auctoritate viri tegere voluerunt: vt ne quis in nostris operibus hallucinetur vel ab aliis decipiatur, sciant omnes, me nul libi Theologum agere, nec velle in alienam messem falcem ponere. Caeterùm, quod ad vitae institutum & religionem attinet, sequi velle quod tutissimum est, atque in ea qua natus sum lege, hisque ritibus ac ceremoniis moribusque vti velle, quibus iam tot per secula maiores nostri vsi sunt, nec velle discordias serere, aut os in coelum ponere, vel plus quàm opus est sapere. Si quicquam voluit me scire Deus arcanum naturali lumine, cur ege tanquam caecus volo exire alueolum, & me tanquam iudicem inter litigantes, non vocatus ab vlla partium, constituere?

---

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
