Latin
112.6 to 112.7
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 112.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
aut, quod deterius est, &insolentis certè animi, meos oppugnare, vt alienos sequar? Itaque si quid in libris meis tale inuentum fuerit, quale il lud, vt quenquam qui me non lacessiuerit lacessam, aut de aliena messe contendam aut debaccher, id sciant meum prorsus non esse aut si velint, id cogitent, me etiam in insaniam (quòd Deus auertat) incidisse. Non probo Socratem, qui Deorum insulsorum mo rem, quem colebat patria, nixus sit euertere &irridere: &ego qui Deum illum omnium auctorem cum patria colo, conarer propter tricas &contentiones patriam vnus ego subuertere venerationem? praesertim, qui euertere tantis viribus nituntur, nec ipsi inter se conueniant Sequenti anno successiuis horis Fabularum tres libros conscripsi. Fabulae sunt supra quadringentas: magnitudo operis, folia Ixxx. Initium eius Fabularum quidem originem Puerulis hae scriptae sunt, &etiam viris, si tamen opportunè eis vti discant: nam multa de futuris arcana continent.