# Opera omnia. Vol. 1 115

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1, AD HIERONYMVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/115
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/115

Stylus ab aliis nostris adeò diuer sus est, vt nisi lectorem admonuissemus, nostri hi libri forsan non existimari possent. Post hos, inchoatum opus De Vtilitate capienda ex aduersis, anno quinquagesimonono absolui, post obitum filij mei. Initium eius est: Non idem esse si quis dicat. Diuisus est autem in quatuor libros: magnitudo, chartarum supra ducentas viginti. In primo agitur de vtilitate capienda generaliter ex omnibus aduersis, tum etiam de praeparatione aduersus imminentia mala. In secundo, de vtilitate capienda ex aduersis quae nobis in corpore accidunt: in tertio, de his quae in fortunae bonis: in quarto, de his quae in coniunctis. Sed libet specialem tabulam singulorum adiicere: neque enim abs re fuerit, vt simul quae in illis continentur libris, quasi vno in tuitu comprehendamus. Sic autem se habet.

---

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
