# Opera omnia. Vol. 1 13

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1, CAPVT XV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/13

Patrocinium autem Principis Matellicae diuinius fuit, estque majus, quam vt humano argumento partum videri possit: Omitto nunc animi illius singulares virtutes Rege dignas: peritiam omnium rerum, ac disciplinarum, amoenitatem inge nij, benignitatem, quid incrementa fortunae, splendorem patris, ac sapientiam humano fastigio maiorem, memorem in vtroque animu & beneficiorum, & coniunctionis pristinae: quid in me erat, quod allicere potuerit ad eiusmodi mansuetudinem? non beneficia collata non spes ex me concepta, senex, fortuna despectus, iacens, non ego vir gratiosus: si quid esse potuit, sola opinio probitatis. Hos quales existimetis viros an Deos potius? qui tantum amori studiorum, simplicitati morum, grato animo atque fideli: aeternis laboribus, laude dignis conatibus ac coeptis tribuerunt, quantum quisque alius potentiae, spei, beneficiis, consuetudini diuturnae, atque blanditiis impertiri solet.

---

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
