# Opera omnia. Vol. 1 131.1-4

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1, 131.1 to 131.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/131.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/131.1

Quam putas esse voluptatem eruditi, cuius scripta iam leguntur & placent, cùm cogitat, quòd in Regum ac Principum cubicula penetrat, in manibus sapientum ac potentium versatur, diligitur à formosis (nam & mulieres legunt, alij auro vestiunt) commendaturque perennibus Bibliothecis, laudatur in publicis locis, suspiciturque à tot sui seculi viris Quòd si contingat Genium adesse, & bona esse quae scribuntur, ac rectè elaborata, subit spes tot futurorum seculorum; quibus perpetuò reuirescit, familiamque cum posteris, ac primam illustrabit. Quas opes cum hac vita conferes? cùm tot Reges ne dicam Principes & opulentos, temporis diuturnitas obruerit vt ex decem millibus vix vnius memoria supersit: Cleanthes autem, qui dum viueret, terram fodiebat, adhuc fama viuat, innumerisque in libris refloreat? Quid dicam de his quorum dibri ad nos peruenerunt, qualis Plato, Aristoteles, Plutarchus, & absque numero alij? Sed age, si quid melius habes his, opes erunt: verùm non tàm facile est parare opes, quàm nomen, si quis à natura ad hoc sit institutus. Subiacent hae fortunae, & labores inexhaustos aut dolos, scelerataque facta requirunt, maximè his temporibus. Itaque & si meliores forent, non tamen tam tuta earum acquisitio esset. Praeterea etsi benè succedat alea, grauis tamen & absque voluptate est acquisitio, nec licet simul acquirere ac vti. Verùm voluptas haec ad posteros transfertur. Sed forsan filiis etiam parum proderunt, cum tot insidiae ob eas illis immineant, hinc agnati ex haereditate aucupiu facient, dispensatores ac domestici subfurantur, tot lenones, sycophantae, inde magistratur & causidici atque aulici, & quandoque principes. Ipsi filij opibus inertes facti, nec se tueri qui spolientur, possunt: nec spoliati quid agant, habent, ocio assueti. Deinde vt de me loquar, si opes parandae erant, medica arte, non aliter parare potuissem: at ea, si qua alia (gloria quae illam comitatur excepta) tota seruilis est, plenaque laboribus, & (vt verè fatear ingenuo viro indigna, vt non mirer olim seruorum fuisse hoc exercitum. Illud potiùs malè habet, quod nimis etiam me ille dederim namque ad hanc vsque diem supra decem millia aegrorum curaui. Neque enim haec vitae meae ratio lucro obfuit: quippè quod solicitudini detraxi, autoritati adieci.

---

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
