# Opera omnia. Vol. 1 131.5-9

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1, 131.5 to 131.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/131.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/131.5

Atque vtinam opibus comparandis non plus obfuisset prodigalitas ipsa, atque incuria iam partorum, casus quidam aduersi qui filij culpa euenerunt, quàm studia literarum, & conscribendorum operum voluntas. Si enim quantum auri ex arte accepi, referre vellem vereor ne maior laude sit turpitudo, quod tantum profuderim Neque tamen adeò piget me huius profusionis & incuriae, contemptusque pecuniarum, cùm recordor Bionem Borysthenitem adoles centem haeredem factum ab hero opulenta haereditatis, tabulas testamenti lacerasse: Cra tem verò Thebanum super cc. talenta patrimonij diuisisse ciuibus quod exemplum sequutus est, vt ferunt, Apollonius Thyaneus, & Peregrinus Philosophus Sed dices: Hi Phi losophi fuerunt, nos de ciuili homine sermonem habemus. Constat enim Socratem & plerosque alios, maximè qui ex eius schola fuerunt, contempsisse diuitias. Sed quid dices de Aristotele, qui ob veritatis studium in Euboea concessit exul, & magna bonorum parte mulctatus? Quid de Philoxeno Poëta, qui cum nec Philosophus esset, nec satis bonis moribus institutus, vt qui gruis collum optaret, quique obscoenè nimis vixit: cùm tamen sortitus in Sicilia domum esset, & agros feraces, reliquit ea, dicens: κὰ τοὺς θῆς, ἐμὶ ταῦτα τὰ ἀγαθὰ συκ ἀπολεῖ ἐλλʼ ἑγὼ ταῦτα Sed adhuc pugnant aliqui: Opes meliores sunt. Eruditio & scripta vna hora parari nequeunt, neque vnius anni spatio: opes, principis gratia, haereditas, thesaurus detectus, inuentio, quaepiam noua, vna hora pręstare possunt: opes possum sperare semper, etsi non habeam: delectet autem me illarum possessio, spes vsque ad extremum lactare potest. At si opes habeam, quò modo sperabo iam senex euadere doctior, & conscripturum opera, n prorsus insaniam? Quamobrem meo iudicio, etsi numina non suasissent, optimum tamen vitae genus delegisse, & summum humanae foelicitatis apicem appetisse mihi viderer, vt in iudicio saltem non aberrauerim, postquam maior foelicitas mortalibus contingere nequit, quàm vt scriptis illustribus celeriter, atque in omnium ore simus: vt contrà nihil odiosius memoria scelerum & dedecorum. Quod verò ad Aristotelis sententiam pertinet, satisfecisse me puto. nam ille dandam Philosophiae operam suadet, cùm seipsum & ancillam alere possit. At ego & filios, & equos anagnostas plures semper alui.

---

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
