# Opera omnia. Vol. 1 14-2

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1, CAPVT XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/14-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/14-2

CAPVT XVIII. Delectatio. Electant me gladij parui, seu styli scriptorij, in quo plus viginti coronatis au reis impendi: multas etiam pecunias in varia pennarum genera: audeo dicere apparatum ad scribendum, ducentis coronatis non potuisse emi. Praeterea gemmis, vasculis, canistris aereis, & argenteis, vitreis quoque sphaerulis depictis, libris raris, natatione parum, piscatione plurimum, cui quandiu Papiae mans opus dedi, atque vtinam non mutato proposito. Historiarum praeterea lectione praecipuè, & in Philosophia, Aristotele & Plotino, Mysticisque illis inuentionibus, necnon Medicina: Poëtis quoque Italicis, Petrarcha & Aloysio Pulcio; solitudine potius quàm sociis, quo niam paucissimi non improbi, nulli verè decti: non haec dico quod doctrinam requiram (admodum enim parua est tota) sed quis cogit ut iacturam temporis faciamus? Hoc est quod abominor. tas eo e CAPVT XIX. Ludus & AleaIN nulla forsan re dignus laude haberi posAsum: an non tam certè, quàm quod latrunculis, & alea tam immodicè operam dedi, vt me dignum repraehensione fore intelligam Lusi per plures annos vtroque modo, sed latrunculis supra quadraginta: Alea circa vigintiquinque, nec solum tot annis, sed totis diebus, turpe dictu. Itaque iacturam simul existimationis feci, & rei & temporis: nec angulus defensioni relictus est, praeterquam si quis velit me defendere, vt dicat non amasse ludum, sed odisse ea, propter quae ludere co gebar: calumnias, iniurias, paupertatem, quorundam insolentiam, confusionem ordinum, contemptum, & morbosam naturam, atque ex his indignum otium: cuius indicie fuit, cùm primum licuit me exercere digna persona, illa reliquisse: ergo non amor ludi, non luxuria haec fuit, sed odium atque fuga. Multa & praeclara quamquam inuenerim in libro de latrunculis, quaedam tamen ob occupationes exciderunt: octo aut decem quae nunquam licuit recuperare, ea omninò humanam solertiam excedere, & impossibilia inuentu esse videbantur. Ob id haec adieci, vt monerem quod spero venturum) si quando occurrant curiosis, vt coronidem, seu apicem adiiciant. tas eratus eo cro tuo tum eum eas eas eas a

---

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
