# Opera omnia. Vol. 1 145.1-5

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1, 145.1 to 145.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/145.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/145.1

Quarta est collectio fructuum, seminum, quid agendum, quae paranda antè, quomodo dignoscatur maturitas. Quinta est, vsus fructuum aut seminum: in quo genere sunt vinum, sapa, omphacium, oleum, fraces, & huiusmodi, vt etiam aqua rosacea Sexta est conseruatio tum horum, tum fructuum & seminum: vt pomorum, frumenti, ac talium. Septima est, cura agri, hyeme collectio lignorum, & eorum quae ad vsum praebet ager, praeter fructus & semina: vi sarmentorum, atque fungorum, tuberum. Octaua est, cura instrumentorum necessariorum, falcium, securium, curruum, plostrorum, torcularis, cadorum, lacus vinarij, bidentis, rastri, sarculi, rutri, occae, marrae, aliorumque sine numero. Nona est, de cura villici, & educatione, institutisque ac cautionem ne decipiat. Decima est, de educatione & cura boûm, anserum, gallinarum, suum, & huiusmodi. Vndecima est, de cura bombycum & apum, atque talium quorum lucrum non mediocre est, & ars educandi non vulgaris. Duodecima est piscinarum, cancrorum, ranarum, testudinum, cochlearum impinguandarum. Tertiadecima est anima lium syluestrium, ceruorum, damarum, cuniculorum, quorum magna est copia & prouentus certis in locis, parum alioqui vtilibu atque in hoc etiam continetur cura pastorum, pecudes, capras, asinos, vaccasque alentium, alibi & camelos, vt in calidis re gionibus, & rangiferos in frigidis. Quarta, decima est aucupij, venationis, fallendi lupos, piscationis, rei lucrosae & iucundae. Quintadecima est hortorum peculiaris cultu ra, ducere riuos, ateas diuidere. Hanc sequitur singularium plantarum studium ac cura: deinde nemorum & syluarum, res non minus vtilis caeteris, & minoris impensae, laboris atque periculi: sub qua & continetur rizum, quod in paludibus solùm feliciter prouenit: res tantò lucrosior quantò locis inutilibus & abiectis nascitur. Vitima pars pertinet ad prata, atque in ea continentur deliciae & mi racula agriculturae, & remedia calamitatum. Succedit Geographia, cuius contempla tio vtilis est ad historiam & scientiam re rum naturalium: vsus verò ad cognitionem itinerum, bellorum, morum, gentium, potentiae, regum. Habet autem partes principales nouem: scientiam magnitudinis, & situs locorum, ac formam cum qualitate: dispositionem ad fortunatas insulas, & ad meridiem seu aequinoctij circulum: mores gentium, instituta, Reges, vires, res praecipuas quae ibi nascuntur: specialem loci descriptionem, vrbes, pagos, riuos, fontes, colles, atque huiusmodi minutiora, historiam insignium bellorum, & originis gentis: descriptionem orbis in plano, descriptionem eiusdem in sphaera, modum nauigandi.

---

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
