# Opera omnia. Vol. 1 148

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1, 148. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/148
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/148

Dicam autem exemplum, in Castigationibus Francisci Massarij in nonum Plinij librum, quas eru ditus quisque libentissimè legat: at in quo libros tum Plinij tum aliorum veterum huiusmodi labores iustè desiderari possunt Scholia similiter, de quibus non diximus, quibus obscura breuissimè declarantur, supplent quae deficiunt, corrigunt errata librariorum, quis non libenter legat? qualia Ga brielis Humelbergi in Apitium. Quis ergo paraphrasim breuem in Galeni prolixitate refutet? quis in Hippocratis breuitatem commentaria? quis in vtrisque aut Castigatio nes, aut Scholia? quin potiùs vnum propter aliud legat, commentaria vt Hippocratem intelligat, Hippocratem propter commentaria: quia intelligere posse sperat? non ne altervter gloriae alterius fauebit? eo igitur consilio tot & tanta scripsi, & vt alij scribant adhortor, docuique scribendi modum qualis esse debeat Caeterùm, vt dixi, nostra non obfutura esse aliorum laboribus sed magis profutura: ita maximè quoddam genus hominum auersari debemus, qui nos Aristotele & Galeno iubent esse contentos: totamque machinam hanc, totque arcana sapientiae duorum hominum, qui nec se totos studiis disciplinarum tradiderunt, arbitrio committunt. Rem sanè intolerandam, & mortalium generi perniciosissimam. Finge primum, neutrum illorum errasse in principiis: quandoqui dem hoc tamen necesse sit eo argumento quod alter alteri contradicat, quam parum longè ab ipsis principiis processerunt? perin de est igitur, ac si quis in Geometria iubeat nos consistere in trianguli aequilateri con structione omnia alia tum Problemata tum Theoremata negligat: quae insania, quae furiae sunt hae? Aristoteles tradidit Philosophiae principia, & rectè: modò admittatur, in ipsis consistam; non curabo an alia sint. quot & quanta ex his deduci queant? Gale nus scripsit Elementa Medicinae: ego non plus procedam, omitto quod stultè acquies cam? Sapientiam Dei infinitam, duorum ambitiosorum virorum ineptiis definiam? Ineptias non appello ad meam aut tuam doctri nam comparata, sed ad Dei, sed ad natura arcana: homines velim admirari: tradiderunt illi aliquot fundamenta: sit ita, non vlla alia quaeram? neque de his, si satis firma sint? demum ex omnibus qualem fructum possim colligere? Quid, quod turpius est, in eiusdem rei determinatione non pudet si mul contrarias sequi sententias, easque pro principiis habere? tanquam idem possit esse & non esse, quòd duo clari viri diuersa sentiant. plusquam improbam hominum vecordiam atque pertinaciam! Quid hoc est? Quoniam magis diligunt existimationem & pecunio las, quam veritatem: magis timent superari aut mutare sententiam, quam falsa credere & docere, & pessundare sapientiam & mortalium commoda. Videas quam parum doctrinae hae duae, adeò cultae, adeò splendidae cum tot praemiis professoribus additis, creuerint: ne dicam imminutas esse, vt illorum aetate ad hanc vsque, quum Geometria & Astronomia, longe commodis humanis minus aptae, nullis praemiis aut fauoribus principum adiutae, fermè ad culmen humani ingenij auctae sint. Quae horum causa?

---

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
