Latin
153.5 to 153.7
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 153.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Gallus enim collum non habet è regione crurum, nec cerco pythecus, aut simia erecti diu ambulare posiunt. Musculi verò manus in his non sunt, velut in homine. Neque pollex in simiis, &si milibus è regione aliorum positus est. Han parte Homo animal est prudentissimum, &ad omnes artes aptissimum. Sed iuncta priua tione mendacio, scilicet ex artifice &ciuil transit in latronem, &tyrannum. Nec habes quo se ab improbitate tueatur aut resipiscat, namque ab inferiore anima ad voluptates iram, libidinem inconstantiamque trahitur. Ratio ostendit necessarias esse his omnibus opes, ideoque suadet: vt quovis modo illa sibi comparet. At nihil aptius fraude, dolo, atque huiusmodi, non ergo resipiscere homo po test beneficio propriae naturae, neque inferio ris. Tertia pars est toto diuina, qua diuinis iungitur mens, cuius naturalem appetitum voluntatem appellant. Atque cum ea lumen quod dam quo cuncta scire potest, ipsa verò scit, ac quasi recipit sapientiam. In ea sunt scientiae, Dei cognitio, cognitio principiorum, &aeternorum. Hac syncerus est animus neque fallaciae capax aut mediator, sed totus purus, &in studio. puro alienus ab omni mendacio. Et quo magis haec pars superior extiterit, rationem ad bene agendum dirigit. Nec credas huiusmodi sapientum vllum improbum fuisse. Dico illos qui sapientia vera claruere Aristoxenum, Eudoxum, Timocharim, Trismegistum, Ptolemeum, Apollonium Pergeum, Archytam, Archimedem, Euclidem, Aristotelem, Theofrastum, Hippocratem, Marinum, Plotinum Eratosthenem, Thebitum, Hipparium, Galenum, Oribasium, Hasen, Thomam Scotum, Albertum Theonem, Alexandrinum Entocium.