# Opera omnia. Vol. 1 154.1-4

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1, 154.1 to 154.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/154.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/154.1

Illud tamen cogitando nil prohibere quin idem sapiens sit, & malus, sed tum sapiens non erit cum malus erit, aut non malus cum sapiens euaserit. Neque enim ego in iuuenta mihi ipsi similis eram vitae innocentia, vt nec sapientia in senili aetate Iam ergo sapientia homines optimi per se ouadunt, sapientum vero exemplo caeteri Quinque enim causis homines boni sunt: natura, lege, institutione, iudicio, & exemplo. Natura quidem mulieres, & pueros, & lege bonos habemus. Et si à viris non corrumpe rentur, fermè huiusmodi omnes boni essent Atque ita potior pars humani generis quod ad multitudinem attinet, sed tamen nisi vir boni sint, etiam ab his corrumpuntur, & eorum bonitas parum prodest, quoniam in eorum potestate nihil repositum est. Lex autem duplex, humana quae vi, & diuina, quae metu homines cogit esse bonos: At legem humanam multa prohibent bonos efficere homines Primum quod non circa mores sed actiones, neque omnes sed principaliores versetur. Deinde quòd leges plerunque malae sint, vt non ex malis bonos, sed bonis malos potius efficere queant, tyrannicae primùm, rudes, Barbarae, omnes fermè ad malos homines efficiendos videntur ordinatae. Mediolani lex lata fuit, vt si nobilis plebeium occidisset poena septem librarum tertiolorum, id est, besse auri puniretur: In hoc genere sunt, leges Salicae; & Longobardorum, quibus caedes insontium exigua pecunia redimuntur. Tum multa alia grauia flagitia. Sed & leges non possunt, nisi manifesta crimina punire: at maxima pars eorum iudices subterfugit ac latet. Pauci ergo legibus humanis boni euadunt, verum ne laedere possint continentur. Atque id vbi non in gratiosos & potentes dirigantur. Hi enim eas contemnunt. Diuinae autem metu non vi continent homines, ideò inefficaces fiunt priniùm vita multorum qui leges ipsas suadent, aliena satis ab instituto: deinde quòd admiranda profiteantur. Et quod in agendarum rerum feruore frigeant, habentque multos contradicentes: adeò vt ies ad mulieres, pueros, & infirmiorem plebis partem relegetur, qui omnes, vt dixi, nisi ab improbis hominibus euerterentur, vitam satis honestam ducerent.

---

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
