# Opera omnia. Vol. 1 180

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1, 180. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/180
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/180

Quod si commutat: fuisset ratio, aut commutari potuisset, Neronem Neruae temporibus vt Deum visum iri, Neruam Neronis aeuo inutilem: compara, si rectò libet iudicare, homines, tempora temporibus, non simpliciter hominum facta, locus tempus, leges, consuetudo, aetas multa variant: ob quae mali persaepe meliores videntur, bon deteriores. Si fontes Nero puniuit, bonus fuit: si Nero insontes opprimi permisit, malus. Ergo si vtrumque contigit, Nero Nerua melior est: at Neronem non solùm sontes oppressisse constat sed insontibus omnibus ac miseris mitem, liberalem atque vtilem fuisse haud dubium est. Quot igitur gradibus, vt ita dicam, Neronem Neruae praeferemus? Quic enim si Nero non optimus fuit Imperator, nec ad hoc coegit vt laudes illius describerem? an forsan tot post annos mihi manes illius conciliaturus, vel placaturus sum? an in gratiam agnatorum illius, vel consuetudinis eius studiosorum, iam mille & quingentis an nis elapsis? aut forsan periculum facundiae mea facturus, qui sim propè elinguis, aut ira, amore, odio, spe alicuius? aut ocij causa? cùm tempus nec ad necessaria conscribenda satis superesse animaduertam: aut nece filij irritatus sperabo me aliquid editurum audentius, sub hoc titulo: Aduersus necis authores? cùm con stet, hoc Encomium nunquam non à me excogitatum, iamdiu meditatum & coeptum, aliquot antè obitum filij annos conscriptum, & inter libros meos numeratum. Ergo sola rei indignitas me mouit: cum, vt pleraque alia optimum principem peruerso ordine inter pessimos numerarent. Caeterùm rei gestae series ita se habet. C. Iulio Caesare, viro tyrannico spiritu, Romanam rempublicam dolo, seditione, vi occupante, eoque parùm feliciter occiso, Antonius, Octauius & Lepidus defectione, proditione, conspiratione, atque vi tandem imperium obtinuerunt. Erat autem Octauius Acciae filius, ac Octauij: Accia autem Iuliae C. Caesaris sororis, & Balbi filia: ita Octauius nepos fuit sororis Caesaris, & ab eo in filium adoptatus. Is perculsis ambobus collegis, M. Antonium ad voluntariam mortem adegit, eius filium natu malorem iussit interfici: sic potitus rerum cum nefanda crudelitate CCC. Senatorij, II. equestris XXX. è populo occidisset, & bonis etiam spoliasset, quorundam etiam vxoribus ac filiis sublatis tan quam nouus Aristides suscepit Reip. Romanae gubernaculum, in quo neque ipse neque maiores sui quicquam incrementi contulerant: vt cuius pater adstipulator, auus fuerit argentarius: atque sic Cicero. Antonius verò & Cassius etiam numularium fuisse auum, & pistrinum exercuisse aiunt. Constat vtrum. que & patrem & auum, precarium fecisse quae stum. Ex Scribonia vxore, quae iam duobus antea maritis nupserat, Iuliam suscepit filiam: statimque pertaesus coniugij, quod morosam esse diceret, Liuiam duxit, Tiberij vxorem quae iam marito Tiberium pepere tat, & tum in vtero Drusum semestrem gerebat. Ita Octauius filiam vnam & duos priuignos habuit. Ex Liula nullum potuit sufcipere filium, sed abortu pueri sterilis euasit in posterum. Iuliam ergo filiam ob haec Agrippae genero Octauiaessororis nuptui dat: vbique coniugium à diuortio auspicatus.

---

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
